← Table of contents
The mediaeval stage, volume 1 (of 2)

Note 883 — Chapter XII · NEW YEAR CUSTOMS

Reading edition

Ducange, Gloss, s. v. Kalendae Ianuarii, quoting Cerem. Rom. ad calcem Cod. MS. eccl. Camerac. ‘Hii sunt ludi Romani communes in Kalendis Ianuarii. In vigilia Kalendarum in sero surgunt pueri, et portant scutum. Quidam eorum est larvatus cum maza in collo; sibilando sonant timpanum, eunt per domos, circumdant scutum, timpanum sonat, larva sibilat. Quo ludo finito, accipiunt munus a domino domus, secundum quod placet ei. Sic faciunt per unamquamque domum. Eo die de omnibus leguminibus comedunt. Mane autem surgunt duo pueri ex illis, accipiunt ramos olivae et sal, et intrant per domos, salutant domum: Gaudium et laetitia sit in hac domo; tot filii, tot porcelli, tot agni, et de omnibus bonis optant, et antequam sol oriatur, comedunt vel favum mellis, vel aliquid dulce, ut totus annus procedat eis dulcis, sine lite et labore magno.’

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings