← Table of contents
The mediaeval stage, volume 1 (of 2)

Note 843 — Chapter XI · THE BEGINNING OF WINTER

Reading edition

Pseudo-Chrysostom (Italian, 4th cent.), de solstitiis et aequinoctiis (Op. Chrys. ed. 1588, ii. 118) ‘Sed et dominus nascitur mense Decembri, hiemis tempore, viii kal. Ianuarias.... Sed et invicti natalem appellant. Quis utique tam invictus nisi dominus noster qui Mortem subactam devicit? vel quod dicant Solis esse natalem, ipse est Sol iustitiae de quo Malachias propheta dixit’; St. Augustine, Sermo cxc. 1 (P. L. xxxviii. 1007) ‘habeamus, igitur, fratres, solemnem istum diem; non sicut infideles propter hunc solem, sed propter eum qui fecit hunc solem’; Tract. in Iohann. xxxiv. 2 (P. L. xxxv. 1652) ‘numquid forte Dominus Christus est Sol iste qui ortu et occasu peragit diem? Non enim defuerunt heretici qui ita senserunt ... (c. 4) ne quis carnaliter sapiens solem istum intelligendum putaret’; Pseudo-Ambrose (perhaps Maximus of Turin, †412-65), Sermo vi. (P. L. xvii. 614) ‘bene quodammodo sanctum hunc diem natalis Domini solem novum vulgus appellat ... quod libenter nobis amplectendum est; quia oriente Salvatore non solum humani generis salus, sed etiam solis ipsius claritas innovatur’; Leo Magnus, Sermo xxii, in Nativ. Dom. (P. L. liv. 198) ‘Ne idem ille tentator, cuius iam a vobis dominationem Christus exclusit, aliquibus vos iterum seducat insidiis, et haec ipsa praesentis diei gaudia suae fallaciae arte corrumpat, illudens simplicioribus animis de quorumdam persuasione pestifera, quibus haec dies solemnitatis nostrae non tam de nativitate Christi quam de novi, ut dicunt, solis ortu honorabilis videatur’; Sermo xxvii, in Nat. Dom. (P. L. liv. 218) ‘De talibus institutis etiam illa generatur impietas ut sol in inchoatione diurnae lucis exsurgens a quibusdam insipientioribus de locis eminentioribus adoretur; quod nonnulli etiam Christiani adeo se religiose facere putant, ut priusquam ad B. Petri apostoli basilicam, quae uni Deo vivo et vero est dedicata, perveniant, superatis gradibus quibus ad suggestum areae superioris ascenditur, converso corpore ad nascentem se solem reflectant, et curvatis cervicibus, in honorem se splendidi orbis inclinent. Quod fieri partim ignorantiae vitio, partim paganitatis spiritu, multum tabescimus et dolemus.’ Eusebius, Sermo xxii. περὶ ἀστρονόμων (P. G. lxxxvi. 453), also refers to the adoration of the sun by professing Christians. The ‘tentator’ of Leo and the ‘heretici’ of Augustine are probably Manichaeus and his followers, against whose sun-worship Augustine argues at length in Contra Faustum, xx (Corp. Script. Eccl. xxv).

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings