Note 245 — Chapter III · THE MINSTREL LIFE
Reading edition
Thomas Aquinas, Summa Theologiae (†1274), ii. 2, quaest. 168, art. 3 ‘Sicut dictum est, ludus est necessarius ad conversationem vitae humanae. ad omnia autem, quae sunt utilia conversationi humanae, deputari possunt aliqua officia licita. et ideo etiam officium histrionum, quod ordinatur ad solatium hominibus exhibendum, non est secundum se illicitum, nec sunt in statu peccati: dummodo moderate ludo utantur, id est, non utendo aliquibus illicitis verbis vel factis ad ludum, et non adhibendo ludum negotiis et temporibus indebitis ... unde illi, qui moderate iis subveniunt, non peccant, sed iusta faciunt, mercedem ministerii eorum iis attribuendo. si qui autem superflue sua in tales consumunt, vel etiam sustentant illos histriones qui illicitis ludis utuntur, peccant, quasi eos in peccatis foventes. unde Augustinus dicit, super Ioan. quod donare res suas histrionibus vitium est immane,’ &c., &c.