Note 201 — Chapter I
Reading edition
The proposer's Latin is succinct, and may be worth giving for its academic flavour:—'Jam inde a pueritia literarum studio imbutus, et in celeberrimo Etonensi gymnasio informatus, ad nostram accessit academiam, ubi morum honestate, pietate, et pudore nemini æqualium secundus, indole et ingenio facile omnibus antecellebat. Summis deinde nostræ academiæ honoribus cumulatus ad res civiles cum magnâ omnium expectatione se contulit; expectatione tamen major omni evasit. In senatûs enim domum inferiorem cooptatus, eam ad negotia tractanda habilitatem, et ingenii perspicacitatem exhibebat, ut reipublicæ administrationis particeps et adjutor adhuc adolescens fieret. Quantum erga ecclesiam Anglicanam ejus studium non verba, sed facta, testentur. Is enim erat qui inter primos et perpaucos summo labore et eloquentiâ contendebat, ut ubicunque orbis terrarum ecclesia Anglicana pervenisset, episcopatus quoque eveheretur. Et quamdiu e secretis Reginæ fuit, ecclesia Anglicana apud colonos nostros plurimis locis labefactam suâ ope stabilivit, et patrocinium ejus suscepit. Neque vero publicis negotiis adeo se dedit quin theologiæ, philosophiæ, artium studio vacaret. Quæ cum ita sint, si delegatum, Academici, cooptare velimus, qui cum omni laude idem nostris rebus decus et tutamen sit, et qui summa eloquentiæ et argumenti vi, jura et libertates nostras tueri queat, hunc hodie suffragiis nostris comprobemus.'