Note 244 — CHAP. VII.
Reading edition
“Turpem etiam illum abusum in quibusdam frequentatum ecclesiis, quo certis anni celebritatibus nonnulli cum mitrâ, baculo, ac vestibus pontificalibus more episcoporum benedicunt, alii ut reges ac duces induti, quod festum fatuorum vel innocentium, seu puerorum, in quibusdam regionibus nuncupatur, alii larvales et theatrales jocos, alii choreas et tripudia marium ac mulierum facientes, homines ad spectacula et cachinnationes movent, alii comessationes et convivia ibidem præparant; hæc sancta Synodus detestans, statuit et jubet tam ordinariis quam ecclesiarum decanis et rectoribus, sub pœnâ suspensionis omnium proventuum ecclesiasticorum trium mensium spatio, ne hæc aut similia ludibria, neque etiam mercantias seu negotiationes nundinarum in ecclesiis quæ domus orationis esse debent, ac etiam cæmeterio exercere amplius permittant, transgressoresque, per censuram ecclesiasticam, aliaque juris remedia punire non negligant, omnes autem consuetudines, statuta ac privilegia quæ his non concordant circa hæc decretis, nisi forte majores adjicerent pœnas, irritas esse hæc sancta synodus decernit.”