Note 287 — CHAP. VII.
Reading edition
“Illud quoque animadvertendum est Nicolaum Nicolum veluti parentem fuisse artis criticæ, quæ auctores veteres distinguit emendatque. Nam quum eos auctores ex vetustissimis codicibus exscriberet, qui suo potissimum consilio, aliorum vero operâ inventi sunt, non solum a mendis quibus obsiti erant expurgavit, sed etiam distinxit capitibusque locupletavit. Testis sit Lucretius, qui in Cod. Chart. Bibliothecæ Mediceo-Laurentianæ adservatur. In hoc enim codice manu Nicolai Niccoli diligentissime scripto aliquot libris capitula præfixa a Niccolo sunt. Testes duodecim Comœdiæ Plauti noviter eodem sæculo repertæ, Niccolique nostri manu in Cod. Chartaceo Bibliothecæ Marcianæ ut supra diximus exaratæ. Has enim quum descripsisset ex vetustissimo Codice Jordani Cardinalis Ursini ex Germaniâ Romam advecto, quem mendosissimum judicavit Poggius, earum tamen exemplum a Niccolo nostro confectum paucis mendis, iisque levissimis deturpatum est.”—Mehi Vita Ambrosii Traversarii, p. 1.