Note 121 — CHAP. III.
Reading edition
“Nam ut alias ad te seripsi, non ignoro, quam grave sit subire onus Clerici, et quantâ curâ oporteat eos torqueri, si quâ sint conscientiâ, qui ex beneficio vivunt. Quum enim præmia non dentur, nisi laboranti, qui non laborat ut ait Apostolus, non manducet. Hæc tamen dicuntur facilius quam fiant, et ut vulgo aiunt, satius est in manibus Dei incidere quam hominis. Sed tamen si opus Petri, hoc est promissio perficeretur, relinquerem ista sacra, ad quæ nonnisi invitus accedo, non quod Religionem spernam aliquo modo, sed quia non confido me talem futurum, qualem describunt esse debere.”—Ambrosii Traversarii Opera, tom. ii. p. 1123.
These were the sentiments of Poggio, in the season of serious meditation. On another occasion, when irritated by the sarcasms of Cardinal Julian, he ascribed his abjuration of the priesthood to a somewhat different motive. “Nolo esse Sacerdos, nolo Beneficia; vidi enim plurimos, quos bonos viros censebam, maxime autem liberales, post susceptum sacerdotium avoras esse et nulli deditos virtuti, sed inertiæ, otio, voluptati. Quod ne mihi quoque accidat veritus, decrevi procul a vestro ordine consummere hoc, quidquid superest, temporis perigrinationis meæ; ex hâc enim magnâ capitis Sacerdotum rasurâ, conspicio non solum pilos abradi, sed etiam conscientiam et virtutem.”—Poggii Epistolæ lvii. ep. xxvii.