Note 30 — CHAP. I.
Reading edition
Platina, tom. i. p. 380, 381. The following anecdote, inserted by Poggio in his Facetiæ, is at once a record of this partiality, and a curious specimen of the Italian wit of the fourteenth century.
“Bonifacius pontifex nonus, natione fuit Neapolitanus ex familiâ Tomacellorum. Appellantur autem vulgari sermone Tomacelli cibus factus ex jecore suillo admodum contrito atque in modum pili involtuto interiore pinguedine porci. Contulit Bonifacius se Perusiam secundo sui pontificatûs anno. Aderant autem secum fratres et affines ex eâ domo permulti, qui ad eum (ut fit) confluxerant, bonorum ac lucri cupiditate. Ingresso Bonifacio urbem sequebatur turba primorum, inter quos fratres erant et cæteri ex eâ familiâ. Quidam cupidiores noscendorum hominum quærebant quinam essent qui sequerentur. Dicebat unus item alter, hic est Andreas Tomacellos deinde hic Johannes Tomacellus, tum plures deinde Tomacellos nominatim recensendo. Tum quidam facetus, Hohe! permagnum nempe fuit jecur istud, inquit, ex quo tot Tomacelli prodierunt et tam ingentes.”—Poggii Opera, p. 431.