Note 125 — Chapter VI
Reading edition
In Verrem, Actio Secunda, lib. iii., ix.: "Is erit Apronius ille; qui, ut ipse non solum vita, sed etiam corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est ac gurges vitiorum turpitudinumque omnium. Hunc in omnibus stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris conviviis principem adhibebat; tantamque habebat morum similitudo conjunctionem atque concordiam, ut Apronius, qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre vellent sine eo iste esse non posset; ut quum alii ne conviviis quidem iisdem quibus Apronius, hic iisdem etiam poculis uteretur, postremo, ut, odor Apronii teterrimus oris et corporis, quem, ut aiunt, ne bestiæ quidem ferre possent, uni isti suavis et jucundus videretur. Ille erat in tribunali proximus; in cubiculo socius; in convivio dominus, ac tum maxime, quum, accubante prætextato prætoris filio, in convivio saltare nudus cœperat."