Note 80 — LIFE OF BUSBECQ.
Reading edition
See Lipsius’ Letters, Centuria i. 5: ‘Prandium mihi hodie apud heroem nostrum (non enim virum dixerim) Busbequium. Post prandium longiusculæ etiam fabulæ; sed de litteris ut apud eum solet.’ Vienna, June 13, 1572. It was at Vienna that Lipsius first made Busbecq’s acquaintance (Lipsius, Cent. iii. 87); they afterwards corresponded with each other (Cent. i. 17, 18, 34, 63). Lipsius felt his death deeply, and wrote of him in the strongest terms of affection and regret. (Cent. ii. ad Belgas, 78). The following inscription is from his hand:—
In Augerii Gisleni Busbequii tristem mortem et situm.
Augerius istic est situs Busbequius. Quis ille? Quem virtutis et prudentiæ, Habuêre carum, gratiâ, ipsi Cæsares. Hunc aula eorum vidit, aula et extera Asiæ Tyranni. Quæ viri felicitas! Probavit hæc et illa: in omni tempore, In munere omni, Nestorem se præbuit Linguâ atque mente. Jam quies eum sibi Et patria hæc spondebat; ecce sustulit Viam per ipsam miles incertum an latro. Sed sustulit, simulque sidus Belgicæ, Quod nunc choreas fulget inter astricas. Justus Lipsius magno amico exiguum monumentum P.