← Table of contents
The Letters of Cassiodorus

Note 87 — Chapter I · (continued 2)

Thomas Hodgkin translation

As a specimen of this better style of Cassiodorus, I may refer to his praises of the life of the literary monk, and his exhortation to him who is of duller brain to practise gardening: 'Quapropter toto nisu, toto labore, totis desideriis exquiramus ut ad tale tantumque munus, Domino largiente, pervenire mereamur. Hoc enim nobis est salutare, proficuum, gloriosum, perpetuum, quod nulla mors, nulla mobilitas, nulla possit separare oblivio; sed in illa suavitate patriae, cum Domino faciet aeterna exsultatione gaudere. Quod si alicui fratrum, ut meminit Virgilius,

"Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,"

ut nec humanis nec divinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua tamen scientiae mediocritate suffultus, eligat certe quod sequitur,

"Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes."

Quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere, et pomorum fecunditate gratulari; legitur enim in Psalmo centesimo vigesimo septimo, "Labores manuum tuarum manducabis; beatus es et bene tibi erit."'

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings