← Table of contents
The Holy Roman Empire

Note 116 — Chapter VII · THEORY OF THE MEDIÆVAL EMPIRE.

Reading edition

See the original forgery (or rather the extracts which Gratian gives from it) in the Corpus Iuris Canonici, Dist. xcvi. cc. 13, 14. 'Et sicut nostram terrenam imperialem potentiam, sic sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorari, et amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriæ dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem.... Beato Sylvestro patri nostro summo pontifici et universali urbis Romæ papæ, et omnibus eius successoribus pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri, de præsenti contradimus palatium imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium, necnon et superhumerale, verum etiam et chlamydem purpuream et tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta, sed et dignitatem imperialem præsidentium equitum, conferentes etiam et imperialia sceptra, simulque cuncta signa atque banda et diversa ornamenta imperialia et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis nostræ.... Et sicut imperialis militia ornatur ita et clerum sanctæ Romanæ ecclesiæ ornari decernimus.... Unde ut pontificalis apex non vilescat sed magis quam terreni imperii dignitas gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum quam Romanam urbem et omnes Italiæ seu occidentalium regionum provincias loca et civitates beatissimo papæ Sylvestro universali papæ contradimus atque relinquimus.... Ubi enim principatus sacerdotum et Christianæ religionis caput ab imperatore cœlesti constitutum est, iustum non est ut illic imperator terrenus habeat potestatem.'

The practice of kissing the Pope's foot was adopted in imitation of the old imperial court. It was afterwards revived by the German Emperors.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings