← Table of contents
The Holy Roman Empire

Note 16 — Chapter III · THE BARBARIAN INVASIONS.

Reading edition

'Referre solitus est (sc. Ataulphus) se in primis ardenter inhiasse: ut obliterato Romanorum nomine Romanum omne solum Gothorum imperium et faceret et vocaret: essetque, ut vulgariter loquar, Gothia quod Romania fuisset; fieretque nunc Ataulphus quod quondam Cæsar Augustus. At ubi multa experientia probavisset, neque Gothos ullo modo parere legibus posse propter effrenatam barbariem, neque reipublicæ interdici leges oportere sine quibus respublica non est respublica; elegisse se saltem, ut gloriam sibi de restituendo in integrum augendoque Romano nomine Gothorum viribus quæreret, habereturque apud posteros Romanæ restitutionis auctor postquam esse non potuerat immutator. Ob hoc abstinere a bello, ob hoc inhiare paci nitebatur.'—Orosius, vii. 43.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings