Note 19 — Chapter III · THE BARBARIAN INVASIONS.
Reading edition
Lact. Divin. Instit. vii. 25: 'Etiam res ipsa declarat lapsum ruinamque rerum brevi fore: nisi quod incolumi urbe Roma nihil istiusmodi videtur esse metuendum. At vero cum caput illud orbis occident, et ῥύμη esse cœperit quod Sibyllæ fore aiunt, quis dubitet venisse iam finem rebus humanis, orbique terrarum? Illa, illa est civitas quæ adhuc sustentat omnia, precandusque nobis et adorandus est Deus cœli si tamen statuta eius et placita differri possunt, ne citius quam putemus tyrannus ille abominabilis veniat qui tantum facinus moliatur, ac lumen illud effodiat cuius interitu mundus ipse lapsurus est.'
Cf. Tertull. Apolog. cap. xxxii: 'Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam sæculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.' Also the same writer, Ad Scapulam, cap. ii: 'Christianus sciens imperatorem a Deo suo constitui, necesse est ut ipsum diligat et revereatur et honoret et salvum velit cum toto Romano imperio quousque sæculum stabit: tamdiu enim stabit.' So too the author—now usually supposed to be Hilary the Deacon—of the Commentary on the Pauline Epistles ascribed to S. Ambrose: 'Non prius veniet Dominus quam regni Romani defectio fiat, et appareat antichristus qui interficiet sanctos, reddita Romanis libertate, sub suo tamen nomine.'—Ad II Thess. ii. 4, 7.