← Table of contents
The history of witchcraft and demonology

Note 35 — Chapter VI · Diabolic Possession and Modern Spiritism

Reading edition

Ordinandi, filii charissimi, in officium Exorcistarum, debitis noscere quid suscipitis. Exorcistam etenim oportet abiicere dæmones; et dicere populo, ut, qui non communicat, det locum; et aquam in ministerio fundere. Accipitis itaque potestatem imponendi manum super energumenos, et per impositionem manuum uestrarum, gratia spiritus sancti, et uerbis exorcismi pelluntur spiritus immundi a corporibus obsessis. Studete igitur, ut, sicut a corporibus aliorum dæmones expellitis, ita a mentibus, et corporibus uestris omnem immunditiam, et nequitiam eiiciatis; ne illis succumbatis, quos ab aliis, uestro ministerio, effugatis. Discite per officium uestrum uitiis imperare; ne in moribus uestris aliquid sui iuris inimicus ualeat uindicare. Tunc etenim recte in aliis dæmonibus imperabitis, cum prius in uobis eorum multimodam nequitiam superatis. Quod nobis Dominus agere concédât per Spiritum suum sanctum.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings