← Table of contents
The history of witchcraft and demonology

Note 53 — Chapter I · The Witch: Heretic and Anarchist

Reading edition

Sed antequam ad conflictum ueniamus, de cibo illo, qui cœlestis ab illis dicebatur, quali arte conficiebatur, nescientibus demonstrare curabo. Congregabantur si quidem certis noctibus in domo denominata, singuli lucernas tenentes in manibus, ad instar letaniæ demonum nomina declamabant, donec subito Dæmonem in similitudine cuiuslibet bestiolæ inter eos uiderent descendere. Qui statim, ut uisibilis ille uidebatur uisio, omnibus extinctis luminaribus, quamprimum quisque poterat, mulierem, quæ ad manum sibi ueniebat, ad abutendum arripiebat, sine peccati respectu, et utrum mater, aut soror, aut monacha haberetur, pro sanctitate et religione eius concubitus ab illis æstimabatur; ex quo spurcissimo concubitu infans generatus, octaua die in medio eorum copioso igne accenso probabatur per ignem more antiquorum Paganorum; et sic in igne cremabatur. Cuius cinis tanta ueneratione colligebatur atque custodiebatur, ut Christiana religiositas Corpus Christi custodire solet, ægris dandum de hoc sæculo exituris ad uiaticum. Inerat enim tanta uis diabolicæ fraudis in ipso cinere ut quicumque de præfata hæresi imbutus fuisset, et de eodem cinere quamuis sumendo parum prælibauisset, uix unquam postea de eadem heresi gressum mentis ad uiam ueritatis dirigere ualeret. De qua re parum dixisse sufficiat, ut Christicolæ caueant se ab hoc nefario opere, non ut studeant sectando imitari. Schmidt. Histoire et doctrine des Cathares ou Albigeois. Paris. 1849. I. p. 31.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings