Note 1627 — Chapter XVI · THE INTERREGNUM.[1503] October 15–December 25, 1066.
Reading edition
Will. Pict. 142. “Eloquutus ad Anglos ... Eboracensis Archiepiscopus ... an consentirent eum sibi Dominum coronari inquisivit. Protestati sunt hilarem consensum universi minimè hæsitantes, ac si cœlitùs unâ mente datâ unâque voce. Anglorum voluntati quam facillimè Normanni consonuerunt, sermocinato ad eos ac sententiam percunctato Constantini Præsule.” Ord. Vit. 503 C. “Dum Adelredus Præsul alloqueretur Anglos, et Goisfredus Constantiniensis Normannos, an concederent Guillermum regnare super se, et universi consensum hilarem protestarentur, unâ voce, non unius linguæ loquutione.” Guy of Amiens (811) is very emphatic;
“Normannus quidam præsul mox pulpita scandens,
Famosis Gallis talia verba dedit;
‘Oblatus vobis si Rex placet, edite nobis;
Arbitrio vestri nam decet hoc fieri.’
Concessit populus, clerus favet atque senatus;
Quod sermone nequit innuit et manibus.
Sermo peroratur post illum metropolitæ:
Hac eadem linguâ protulit Angligenâ.
Spirat utrimque manus, laudat, spondet famulari,
Annuit ex toto corde subesse sibi.”
William of Poitiers distinctly counts this as an election; “Sic electum consecravit idem Archiepiscopus,” &c. And he presently (143) makes William’s right threefold, by bequest or hereditary succession, by conquest, and by election; “Quam [Anglicam terram] et hæreditariâ delegatione sacramentis Anglorum firmatâ, et jure belli ipse possedit, coronatus tali eorumdem consensu vel potiùs appetitu ejusdem gentis primatum.”