Note 515 — Chapter XII · THE LATER REIGN OF WILLIAM IN NORMANDY.[159] 1051–1066. (continued 2)
Reading edition
Will. Pict. 90. “Monarchia post Franciæ, cum puero monarchâ, ipsius, consiliosissimi viri, tutelæ, dictaturæ, atque administrationi cessit.” Ord. Vit. 480 D. “Balduino Flandrensium Duci puerum cum regno ad tutandum commendavit.” Will. Gem. vii. 28. “Philippum filium suum in regimine Francorum hæredem constituit, et tutelæ Balduini Flandrensis Satrapæ commendavit.” Will. Malms. ii. 188. “Defuncto Rege Henrico, qui Philippum parvum reliquerat filium, regnum Francorum nobiliter aliquantis annis rexit, fideliterque adulto (nam ejus amitam uxorem habebat) restituit.” Ann. Elnonenses Minores (Pertz, v. 20), 1061. “Henricus Rex obiit, et Balduinus Comes Flandriæ, quasi Interrex in regno judicat, salvâ fidelitate Philippi pueri Regis. Huic verò magnum decus intervenit gloriæ. Nam Comes Tietbaldus, Andegavensis Comes, et omnes Galliæ optimates, salvâ fide Philippi Regis, juraverunt fidelitatem et honorem regni. Quod autem regni erat, sapienter et honestè disponebat.” The Chronicle of the Counts of Flanders (Corp. Chron. Flandr. i. 86) adds, to nearly the same account, that it was done “salvâ tamen fidelitate Philippi pueri, si viveret. Si autem non, ipse Balduinus Comes Rex existeret, ut pote justus hæres per Athelam uxorem Regis Henrici sororem.” Ann. Blandinienses (Pertz, v. 26), 1061. “Baldwinus Marchisus regni Francorum magistratus efficitur.” The variety of words used to express Baldwin’s functions is remarkable. A regency was something new.