Note 717 — Chapter VIII · THE EARLY YEARS OF WILLIAM THE CONQUEROR.[497] A.D. 1028–1051. (continued 2)
Reading edition
The account is in R. Glaber, iv. 5. “Tunc ergo primitùs cœpere in Aquitaniæ partibus ab Episcopis et Abbatibus, ceterisque viris sacræ religionis devotis ex universâ plebe, coadunati conciliorum conventus.” He goes on to give a summary of their legislation; “In quibus potissimum erat de inviolabili pace conservandâ, ut scilicet viri utriusque conditionis, cujuscumque antea fuissent rei obnoxii, absque formidine procederent armis vacui. Prædo namque aut invasor alterius facultatis, legum districtione arctatus, vel donis facultatum seu pœnis corporis acerrimè mulctaretur. Locis nihilominùs sacris omnium ecclesiarum honor et reverentia talis exhiberetur, ut si quis ad ea cujuscumque culpæ obnoxius confugium faceret, illæsus evaderet, nisi solummodò ille qui pactum prædictæ pacis violâsset, hic tamen captus ab altare præstitutam vindictam lueret. Clericis similiter omnibus, monachis, et sanctimonialibus, ut si quis cum eis per regionem pergeret nullam vim ab aliquo pateretur.” He adds some more purely religious provisions about fasting and the like.