Note 825 — Chapter VIII · THE EARLY YEARS OF WILLIAM THE CONQUEROR.[497] A.D. 1028–1051. (continued 2)
Reading edition
See vol. i. pp. 277, 278. The author of the Gesta Consulum becomes eloquent on this head (p. 237); “Tempore enim Caroli Calvi complures novi atque ignobiles, bono et honesto nobilibus potiores, clari et magni effecti sunt. Quos enim appetentes gloriæ militaris conspiciebat, periculis objectare et per eos fortunam temperare non dubitabat. Erant enim illis diebus homines veteris prosapiæ multarumque imaginum, qui acta majorum suorum, non sua, ostentabant; qui quum ad aliquod grave officium mittebantur, aliquem è populo monitorem sui officii sumebant, quibus quum Rex aliis imperare jussisset, ipsi sibi alium imperatorem poscebant. Ideo ex illo globo paucos secum Rex Carolus habebat; novis militaria dona et hæreditates pluribus laboribus et periculis acquisitas benignè præbebat. Ex quo genere fuit iste Tertullus, à quo Andegavorum Consulum progenies sumpsit exordium.” See Palgrave, i. 404, 500–502; cf. ii. 11.