Note 242 — V
Reading edition
"Legi scriptum tuum, in quo refutasti luculenter horrendas Serveti blasphemias, ac filio Dei gratias ago, qui fuit βραβευτἡς hujus tui agonis. Tibi quoque Ecclesia et nunc et ad posteros gratitudinem debet et debebit. Tuo judicio prorsus adsentior. Affirmo etiam, vestros magistratus juste fecisse, quod hominem blasphemum, re ordine judicata, interfecerunt" (Melanchthon to Calvin, Bretschneider, viii. 362). "Judico etiam Senatum Genevensem recte fecisse, quod hominem pertinacem et non omissurum blasphemias sustulit. Ac miratus sum, esse, qui severitatem illam improbent" (viii. 523). "Dedit vero et Genevensis reip. magistratus ante annos quatuor punitae insanabilis blasphemiae adversus filium Dei, sublato Serveto Arragone pium et memorabile ad omnem posteritatem exemplum" (ix. 133).