Note 238 — V
Reading edition
"Voco autem blasphemos qui articulos habent, qui proprie non pertinent ad civilem statum, sed continent θεωρἱαϛ ut de divinitate Christi et similes. Etsi enim gradus quidam sunt, tamen huc etiam refero baptismum infantum.... Quia magistratui commissa est tutela totius legis, quod attinet ad externam disciplinam et externa facta. Quare delicta externa contra primam tabulam prohibere ac punire debet.... Quare non solum concessum est, sed etiam mandatum est magistratui, impias doctrinas abolere, et tueri pias in suis ditionibus" (ii. 711). "Ecclesiastica potestas tantum judicat et excommunicat haereticos, non occidit. Sed potestas civilis debet constituere poenas et supplicia in haereticos, sicut in blasphemos constituit supplicia.... Non enim plectitur fides, sed haeresis" (xii. 697).