← Table of contents
The History of Freedom, and Other Essays

Note 216 — V

Reading edition

"Antequam tale repudium, probarem potius regi permitterem alteram reginam quoque ducere, et exemplo patrum et regum duas simul uxores seu reginas habere.... Si peccavit ducendo uxorem fratris mortui, peccavit in legem humanam seu civilem; si autem repudiaverit, peccabit in legem mere divinam" (De Wette, iv. 296). "Haud dubio rex Angliae uxorem fratris mortui ductam retinere potest ... docendus quod has res politicas commiserit Deus magistratibus, neque nos alligaverit ad Moisen.... Si vult rex successioni prospicere, quanto satius est, id facere sine infamia prioris conjugii. Ac potest id fieri sine ullo periculo conscientiae cujuscunque aut famae per polygamiam. Etsi enim non velim concedere polygamiam vulgo, dixi enim supra, nos non ferre leges, tamen in hoc casu propter magnam utilitatem regni, fortassis etiam propter conscientiam regis, ita pronuncio: tutissimum esse regi, si ducat secundam uxorem, priore non abjecta, quia certum est polygamiam non esse prohibitam jure divino, nec res est omnino inusitata" (Melanthonis Opera, ed. Bretschneider, ii. 524, 526). "Nolumus esse auctores divortii, cum conjugium cum jure divino non pugnet. Hi, qui diversum pronunciant, terribiliter exaggerant et exasperant jus divinum. Nos contra exaggeramus in rebus politicis auctoritatem magistratus, quae profecto non est levis, multaque justa sunt propter magistratus auctoritatem, quae alioqui in dubium vocantur" (Melanchthon to Bucer, Bretschneider, ii. 552).

Return to V
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings