Note 121 — IV
Reading edition
Sexta Septembris, mane, in Senatu Pontificis et Cardinalium lectae sunt literae a legato Pontificio e Gallia scriptae, admiralium et Huguenotos, destinata Regis voluntate atque consensu, trucidatos esse. Ea re in eodem Senatu decretum esse, ut inde recta Pontifex cum Cardinalibus in aedem D. Marci concederet, Deoque Opt. Max. pro tanto beneficio Sedi Romanae orbique Christiano collato gratias solemni more ageret (Scriptum Roma missum in Capilupi, 1574, p. 84). Quia Die 2a praedicti mensis Septembris Smus D.N. certior factus fuerat Colignium Franciae Ammiralium a populo Parisien occisum fuisse et cum eo multos ex Ducibus et primoribus Ugonotarum haereticorum eius sequacibus Rege ipso Franciae approbante, ex quo spes erat tranquillitatem in dicto Regno redituram expulsis haereticis, idcirco Stas Sua expleto concistorio descendit ad ecclesiam Sancti Marci, praecedente cruce et sequentibus Cardinalibus et genuflexus ante altare maius, ubi positum fuerat sanctissimum Sacramentum, oravit gratias Deo agens, et inchoavit cantando hymnum Te Deum (Fr. Mucantii Diaria, B.M. Add. MSS. 26,811).