Note 112 — IV
Reading edition
Fà ogni favor et gratia gli addimanda il Cardinale di Lorena, il consiglio del quale usa in tutte le più importanti negotiationi l' occorre di haver a trattar (Cusano to the Emperor, Rome, Sept. 27, 1572).—Conscia igitur Sua Dominatio Illma quorundam arcanorum Regni Galliae, creato Pontifice sibi in Concilio Tridentino cognito et amico, statuit huc se recipere, ut privatis suis rebus consuleret, et quia tunc foederati contra Thurcam, propter suspicionem Regi Catholico injectam de Orangio, et Gallis, non admodum videbantur concordes, et non multo post advenit nuncius mortis Domini de Colligni, et illius asseclarum; Pontifex justa de causa existimavit dictum Illmum Cardinalem favore et gratia sua merito esse complectendum. Evenit postmodum, ut ad Serenissimam Reginam Galliarum deferretur, bonum hunc Dominum jactasse se, quod particeps fuerit consiliorum contra dictum Colligni; id quod illa Serenissima Domina iniquo animo tulit, quae neminem gloriae socium vult habere; sibi enim totam vendicat, quod sola talis facinoris auctor, et Dux extiterit. Idcirco commorationem ipsius Lotharingiae in hac aula improbare, ac reprehendere aggressa est. Haec cum ille Illustrissimus Cardinalis perceperit, oblata sibi occasione utens, exoravit a Sua Sanctitate gratuitam expeditionem quatuor millia scutorum reditus pro suo Nepote, et 20 millia pro filio praeter sollicitationem, quam prae se fert, ut dictus Nepos in Cardinalium numerum cooptetur.... Cum itaque his de causis authoritas hujus Domini in Gallia imminuta videatur, ipseque praevideat, quanto in Gallia minoris aestimabitur, tanto minori etiam loco hic se habitum id, statuit optimo judicio, ac pro eo quod suae existimacioni magis conducit, in Galliam reverti (Delfino, ut supra, both in the Vienna Archives).