Note 387 — XIV
Reading edition
Quid enim expedit damnare quae damnata jam sunt, quidve juvat errores proscribere quos novimus jam esse proscriptos?... Falsa sophistarum dogmata, veluti cineres a turbine venti evanuerunt, corrupuerunt, fateor, permultos, infecerunt genium saeculi hujus, sed numquid credendum est, corruptionis contaginem non contigisse, si ejusmodi errores decretorum anathemate prostrati fuissent?... Pro tuenda et tute servanda religione Catholica praeter gemitus et preces ad Deum aliud medium praesidiumque nobis datum non est nisi Catholica scientia, cum recta fide per omnia concors. Excolitur summopere apud heterodoxos fidei inimica scientia, excolatur ergo oportet et omni opere augeatur apud Catholicos vera scientia. Ecclesiae amica.... Obmutescere faciamus ora obtrectantium qui falso nobis imputare non desistunt, Catholicam Ecclesiam opprimere scientiam, et quemcumque liberum cogitandi modum ita cohibere, ut neque scientia, nec ulla alia animi libertas in ea subsistere vel florescere possit.... Propterea monstrandum hoc est, et scriptis et factis manifestandum, in Catholica Ecclesia veram pro populis esse libertatem, verum profectum, verum lumen, veramque prosperitatem.