Note 386 — XIV
Reading edition
Non solum ea quae ad scholas theologicas pertinent scholis relinquantur, sed etiam doctrinae quae a fidelibus pie tenentur et coluntur, sine gravi causa in codicem dogmatum ne inferantur. In specie ne Concilium declaret vel definiat infallibilitatem Summi Pontificis, a doctissimis et prudentissimis fidelibus Sanctae sedi intime addictis, vehementer optatur. Gravia enim mala exinde oritura timent tum fidelibus tum infidelibus. Fideles enim, qui Primatum magisterii et jurisdictionis in Summo Pontifice ultro agnoscunt, quorum pietas et obedientia erga Sanctam Sedem nullo certe tempore major fuit, corde turbarentur magis quam erigerentur, ac si nunc demum fundamentum Ecclesiae et verae doctrinae stabiliendum sit; infideles vero novam calumniarum et derisionum materiam lucrarentur. Neque desunt, qui ejusmodi definitionem logice impossibilem vocant.... Nostris diebus defensio veritatis ac religionis tum praesertim efficax et fructuosa est, si sacerdotes a lege caeterorum civium minus recedunt, sed communibus omnium juribus utuntur, ita ut vis defensionis sit in veritate interna non per tutelam externae exemtionis.... Praesertim Ecclesia se scientiarum, quae hominem ornant perficiuntque, amicam et patronam exhibeat, probe noscens, omne verum a Deo esse, et profunda ac seria literarum studia opitulari fidei.