← Table of contents
The History of Freedom, and Other Essays

Note 398 — XIV (continued 2)

Reading edition

Quodcumque Dominus Noster non dixerit etiam si metaphysice aut physice certissimum nunquam basis esse poterit dogmatis divinae fidei. Fides enim per auditum, auditus autem non per scientiam sed per verba Christi.... Non ipsa verba S. Scripturae igitur, sed genuinus sensus, sive litteralis, sive metaphoricus, prout in mente Dei revelantis fuit, atque ab Ecclesiae patribus semper atque ubique concorditer expositus, et quem nos omnes juramento sequi abstringimur, hic tantummodo sensus Vera Dei revelatio dicendus est.... Tota antiquitas silet vel contraria est.... Verbum Dei volo et hoc solum, quaeso et quidem indubitatum, ut dogma fiat.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings