← Table of contents
The History of Freedom, and Other Essays

Note 393 — XIV (continued 2)

Reading edition

In the speech on infallibility which he prepared, but never delivered. Archbishop Kenrick thus expressed himself: "Inter alia quae mihi stuporem injecerunt dixit Westmonasteriensis, nos additamento facto sub finem Decreti de Fide, tertia Sessione lati, ipsam Pontificiam Infallibilitatem, saltem implicite, jam agnovisse, nec ab ea recedere nunc nobis licere. Si bene intellexerim Rm Relatorem, qui in Congregatione generali hoc additamentum, prius oblatum, deinde abstractum, nobis mirantibus quid rei esset, illud iterum inopinato commendavit—dixit, verbis clarioribus, per illud nullam omnino doctrinam edoceri; sed earn quatuor capitibus ex quibus istud decretum compositum est imponi tanquam eis coronidem convenientem; eamque disciplinarem magis quam doctrinalem characterem habere. Aut deceptus est ipse, si vera dixit Westmonasteriensis; aut nos sciens in errorem induxit, quod de viro tam ingenuo minime supponere licet. Utcumque fuerit, ejus declarationi fidentes, plures suffragia sua isti decreto haud deneganda censuerunt ob istam clausulam; aliis, inter quos egomet, doles parari metuentibus, et aliorum voluntati hac in re aegre cedentibus. In his omnibus non est mens mea aliquem ex Reverendissimis Patribus malae fidei incusare; quos omnes, ut par est, veneratione debita prosequor. Sed extra concilium adesse dicuntur viri religiosi—forsan et pii—qui maxime in illud influunt; qui calliditati potius quam bonis artibus confisi, rem Ecclesiae in maximum ex quo orta sit discrimen adduxerant; qui ab inito concilio effecerunt ut in Deputationes conciliares ii soli eligerentur qui eorum placitis fovere aut noscerentur aut crederentur; qui nonnullorum ex eorum praedecessoribus vestigia prementes in schematibus nobis propositis, et ex eorum officina prodeuntibus, nihil magis cordi habuisse videntur quam Episcopalem auctoritatem deprimere, Pontificiam autem extollere; et verborum ambagibus incautos decipere velle videntur, dum alia ab aliis in eorum explicationem dicantur. Isti grave hoc incendium in Ecclesia excitarunt, et in illud insufflare non desinunt, scriptis eorum, pietatis speciem prae se ferentibus sed veritate ejus vacuis, in populos spargentibus."

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings