Note 391 — XIV (continued 2)
Reading edition
Dum autem ipse die hesterno ex suggestu hanc quaestionem posuissem et verba deconsensu moraliter unanimi in rebus fidei definiendis necessario protulissem, interruptus fui, mihique inter maximum tumultum et graves comminationes possibilitas sermonis continuandi adempta est. Atque haec gravissima sane circumstantia magis adhuc comprobat necessitatem habendi responsi, quod clarum sit omnisque ambiguitatis expers. Peto itaque humillime, ut hujusmodi responsum in proxima congregatione generali detur. Nisi enim haec fierent anceps haererem an manere possem in Concilio, ubi libertas Episcoporum ita opprimitur, quemadmodum heri in me oppressa fuit, et ubi dogmata fidei definirentur novo et in Ecclesia Dei adusque inaudito modo.