Note 399 — XIV (continued 2)
Reading edition
Hanc de infallibilitate his conditionibus ortam et isto modo introductam aggredi et definire non possumus, ut arbitror, quin eo ipso tristem viam sternamus tum cavillationibus impiorum, tum etiam objectionibus moralem hujus Concilii auctoritatem minuentibus. Et hoc quidem eo magis cavendum est, quod jam prostent et pervulgentur scripta et acta quae vim ejus et rationem labefactare attentant; ita ut nedum animos sedare queat et quae pacis sunt afferre, e contra nova dissensionis et discordiarum semina inter Christianos spargere videatur.... Porro, quod in tantis Ecclesiae angustiis laboranti mundo remedium affertur? Iis omnibus qui ab humero indocili excutiunt onera antiquitus imposita, et consuetudine Patrum veneranda, novum ideoque grave et odiosum onus imponi postulant schematis auctores. Eos omnes qui infirmae fidei sunt novo et non satis opportuno dogmate quasi obruunt, doctrina scilicet hucusque nondum definita, praesentis discussionis vulnere nonnihil sauciata, et a Concilio cujus libertatem minus aequo apparere plurimi autumant et dicunt pronuntianda.... Mundus aut aeger est aut perit, non quod ignorat veritatem vel veritatis doctores, sed quod ab ea refugit eamque sibi non vult imperari. Igitur, si eam respuit, quum a toto docentis Ecclesiae corpore, id est ab 800 episcopis per totum orbem sparsis et simul cum S. Pontifice infallibilibus praedicatur, quanto magis quum ab unico Doctore infallibili, et quidem ut tali recenter declarato praedicabitur? Ex altera parte, ut valeat et efficaciter agat auctoritas necesse est non tantum eam affirmari, sed insuper admitti.... Syllabus totam Europam pervasit at cui malo mederi potuit etiam ubi tanquam oraculum infallibile susceptus est? Duo tantum restabant regna in quibus religio florebat, non de facto tantum, sed et de jure dominans: Austria scilicet et Hispania. Atqui in his duobus regnis ruit iste Catholicus ordo, quamvis ab infallibili auctoritate commendatus, imo forsan saltem in Austria eo praecise quod ab hac commendatus. Audeamus igitur res uti sunt considerare. Nedum Sanctissimi Pontificis independens infallibilitas praejudicia et objectiones destruat quae permultos a fide avertunt, ea potius auget et aggravat.... Nemo non videt si politicae gnarus, quae semina dissensionum schema nostrum contineat et quibus periculis exponatur ipsa temporalis Sanctae sedis potestas.