← Table of contents
The Heroic Age

Note 231 — Chapter VIII · THE USE OF FICTION IN THE HEROIC POEMS.

Reading edition

Hermanaricus rex Gothorum ... de Hunorum ... aduentu dum cogitat, Rosomonorum gens infida, quae tunc inter alias illi famulatum exhibebat, tali eum nanciscitur occasione decipere. dum enim quandam mulierem, Sunildam nomine, ex gente memorata, pro mariti fraudulento discessu rex furore commotus equis ferocibus inligatam incitatisque cursibus per diuersa diuelli praecepisset, fratres eius Sarus et Ammius germanae obitum uindicantes, Hermanarici latus ferro petierunt; quo uulnere saucius, aegram uitam corporis imbecillitate contraxit.... inter haec Hermanaricus tam uulneris dolorem, quam etiam Hunorum incursiones non ferens ... defunctus est (cap. 24).

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings