← Table of contents
The Greek Romances of Heliodorus, Longus and Achilles Tatius

Note 68 — BOOK II.

Rowland Smith translation

"Omnibus autem mulierum omnium ungentis è puerorum sudoribus afflatus odor antecellet. Jam vero etiam ante venereos congressus palæstrâ cum iis decertare, palamque, ac sine rubore amplecti licet; neque ulla est carnis teneritas quæ complexuum tactioni cedat: sed corpora sibi mutuo resistunt ac voluptate contendunt. Basia quoque muliebrem illam diligentiam minime sapiunt, nec stulto errore labris illito decipiunt. Puer quemadmodum quidem novit, suavia dat, non ab arte aliquâ, sed à natura ipsâ proficiscentia; saneque basii puerilis imago ejusmodi est, ut si quis concretum, atque in labrà commutatum nectar oscularetur. Ex quo fieri ullo modo nequit, ut aliqua basiandi tibi satietas oriatur; quinimmo quo plus haurias, hoc vehementiore siti labores, neque os indè abstrahere possis, donec præ voluptate basia ipso refugias."

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings