Note 64 — Chapter II · Copernicus and His Times.
Reading edition
Cusanus: De Docta Ignorantia, Bk. II, c. 11-12: "Centrum igitur mundi, coincideret cum circumferentiam, nam si centrum haberet et circumferentiam, et sic intra se haberet suum initium et finem et esset ad aliquid aliud ipse mundus terminatus, et extra mundum esset aluid et locus, quæ omnia veritate carent. Cum igitur non sit possibile, mundum claudi intra centrum corporale et circumferentiam, non intelligitur mundus, cuius centrum et circumferentia sunt Deus: et cum hic non sit mundus infinitus, tamen non potest concipi finitus, cum terminis careat, intra quos claudatur. Terra igitur, quæ centrum esse nequit, motu omni carere non potest, nam eam moveri taliter etiam necesse est, quod per infinitum minus moveri posset. Sicut igitur terra non est centram mundi.... Unde licet terra quasi stella sit, propinquior polo centrali, tamen movetur, et non describit minimum circulum in motu, ut est ostensum.... Terræ igitur figura est mobilis et sphærica et eius motus circularis, sed perfectior esse posset. Et quia maximum in perfectionibus motibus, et figuris in mundo non est, ut ex iam dictis patent: tunc non est verum quod terra ista sit vilissima et infima, nam quamvis videatur centralior, quo'ad mundum, est tamen etiam, eadem ratione polo propinquior, ut est dictum." (pp. 38-39).