← Table of contents
The glories of Mary

Note 5 — TO THE READER.

Reading edition

Dicitur autem Beata Virgo plena gratiæ, quantum ad tria.... Tertio quo ad refusionem in omnes homines. Magnum enim est in quolibet sancto, quando habet tantum de gratia quod sufficit ad salutem multorum; sed quando haberet tantum, quod sufficeret ad salutem omnium hominum de mundo, hoc esset maximum; et hoc est in Christo et in Beata Virgine. Nam in omni periculo potes salutem obtinere ab ipsa Virgine gloriosa. Unde cantic. 4. Mille clypei, id est remedia contra pericula, pendent ex ea. Item in omni opere virtutis potes eam habere in adjutorium; et ideo dicit ipsa. Eccli. xxiv. 25.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings