Note 870 — Chapter VIII · THE WATERS
Reading edition
“Cuius summae difficultatis rationem multi astruere conantur per hoc, quod quartae mundi oppositae sunt eiusdem commixtionis, et ideo faciunt eosdem effectus. Sed ista ratio deficit tamen, quia falsa est, eo quod aliquae sunt imagines stellarum in una quarta et in alia, quoniam, quando planeta est super unam quartam mundi, tunc terra interponitur inter corpus eius et aliam quartam. Propterea, si hoc esset verum, peteretur principium. Quaeritur enim causa, quare sunt oppositae quartae eiusdem commixtionis et per consequens eiusdem effectus. Et ideo reflexio radiorum solvit istud, quoniam radii lunares multiplicantur ad caelum stellarum, quod est corpus densum. Ideoque per medium eius non possumus videre caelum, quod est valde luminosum, sicut dicit Alpetragius et Messalahe. Et alii radii reflexi cadunt in quartam oppositam ad angulos aequales” (De nat. locorum, Baur’s edit., p. 70).