Note 861 — Chapter VIII · THE WATERS
Reading edition
C. B. Jourdain, Dissertation, 1838, p. 75. Hildegard of Bingen speaks of the tides thus: “Et quoniam in oriente magna profunditas arenae et litoris est, idcirco mare superhabundando et se dilatando ibi non effluit; in occidente autem et in austro ac in aquilone tanta profunditas arenarum et litoris non est. Ideo ibi multotiens effluit magnas et latas effusiones ibi faciens, cum ab igne procellarum in insaniam commovetur, ut praedictum est. Unde ibi multa inutilia et sordida in se colligit atque putredines hominum, pecorum, avium et vermium sibi attrahit. Et idcirco fontes et flumina, quae de partibus istis de mari effluunt, tam sana et tam bona non sunt sicut illa, quae de orientali mari effluunt” (Causae et curae, I, Kaiser’s edit., p. 24).