← Table of contents
The geographical lore of the time of the Crusades

Note 857 — Chapter VIII · THE WATERS

Reading edition

“Salsuginis causam in calore solis planetarumque pono. Cum enim per torridam mediamque zonam verus feratur occeanus perque eandem licet indirectus versetur cursus planetarum a tanto stellarum calore ipsum mare calefieri necesse est, ex quo et eiusdem caloris effectivam salsuginem accipere consequens est. Quod autem hec ita se habeant illud asserit quod in maritimis illis quae illi occeano propinquiora sunt, sine omni artificio aqua marina ad solem super rupes siccata in sal convertitur. In longinquioribus vero maribus ut sal habeas ipsam aquam marinam utpote iam a vi caloris remotam; ideoque minus coctam [decoctam in MS] igni adhibere et recoquere necesse est. Sed et dulces quasdam aquas in sal verti caloris artificiosa decoctione sepe visum est. Huc etiam [Hinc et in MS] illud accedit quod estate quidem omnis aqua [aqua omitted in MS] marina salsior est quam hyeme quod si quis operam dederit re ipsa experiri potit” (Quaest. nat., 51 (52)).]

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings