Note 659 — Chapter VI · COSMOGONY, COSMOLOGY, AND COSMOGRAPHY
Reading edition
“Et terra modica est et prope fundum firmamenti est, quod si in medio firmamenti esset, tunc eam oporteret maiorem esse et tunc etiam facile caderet et dirumperetur, si tantam amplitudinem aeris sub se haberet, quantam super se habet. Sed et ipsa ad meridiem quasi descensus montis est, unde etiam ibi maiorem calorem de sole habet, quia sol et firmamentum ipsi viciniora ibi sunt. Ad aquilonem vero alta est adversum poenas, et etiam ibi maius frigus est, quia nec firmamentum nec sol ibi prope terram sunt, sed quaedam maior amplitudo firmamenti” (Causae et curae, II, Kaiser’s edit., p. 49).