← Table of contents
The geographical lore of the time of the Crusades

Note 717 — Chapter VI · COSMOGONY, COSMOLOGY, AND COSMOGRAPHY

Reading edition

The Latin text of the passage of which this is a free paraphrase, runs as follows: “Suscepto enim semel, quatuor habitationes hominum esse, quorum ad se invicem nulla penitus possit esse per naturam commeandi licentia, dic age, quomodo verum erit, quod Sancta, & Apostolica rationalibiliter confitetur Ecclesia, Salvatorem videlicet, per primos Patres ab ipsis, ut ita dicam, huius Mundi cunabulis praesignatum, & a Patriarchis, & Prophetis consequenter multifarie, & multis evidentibus modis praefiguratum, tandem in plenitudine temporis, ineffabilibus humilitatis, & caritatis suae operibus cognitum, ac clarificatum, in salutem totius humani generis advenisse, si tria hominum genera excepta sunt, quae praedictus Macrobius praeter hanc habitabilem, quam incolumus, secundum zonarum Coeli, & terrae temperiem, posse esse persuadet, ad quae tantae salubritatis notitia pervenire non potuit? Ubi est, quod ille fidelis, quem invenit Dominus virum secundum cor suum, in spiritu veritatis clamat: ‘Ante conspectum gentium revelavit justitiam suam Deus.’ Et ibidem: ‘Videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri,’ si aliqui fines terrae sunt ab hominibus inhabitati, ad quos sonus Prophetarum, & Apostolorum nostrorum prohibente natura per inaccessibiles 430aquarum, frigorum, calorumve distantias transire nequivit?” (Manegold, Opusculum, Muratori’s edit., 1713, pp. 175–176.)

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings