Note 38 — 117 A GEST OF ROBYN HODE
Reading edition
“Robertus Hode et Litill-Johanne, cum eorum complicibus, de quibus stolidum vulgus hianter in comœdiis et in tragœdiis prurienter festum faciunt, et præ ceteris romanciis mimos et bardanos cantitare delectantur.”
“Of whom the foolish vulgar in comedies and tragedies make lewd entertainment, and are delighted to hear the jesters and minstrels sing them above all other ballads:” Ritson, whose translation may pass. Ritson rightly observes that comedies and tragedies here are not to be understood as plays. Then follows this abstract of one of the ‘tragedies.’
“De quo etiam quædam commendabilia recitantur, sicut patuit in hoc, quod cum ipse quondam in Barnisdale, iram regis et fremitum principis declinans, missam, ut solitus erat, devotissime audiret, nec aliqua necessitate volebat interrumpere officium, quadam die, cum audiret missam, a quodam vicecomite et ministris regis, eum sæpius perprius infestantibus, in illo secretissimo loco nemorali ubi missæ interfuit exploratus, venientes ad eum qui hoc de suis perceperunt ut omni annisu fugeret suggesserunt. Quod, ob reverentiam sacramenti, quod tunc devotissime venerabatur, omnino facere recusavit. Sed, ceteris suis ob metum mortis trepidantibus, Robertus, in tantum confisus in eum quem coluit, inveritus, cum paucis qui tunc forte ei affuerunt inimicos congressus eos de facili devicit, et, de eorum spoliis ac redemptione ditatus, ministros ecclesiæ et missas in majore veneratione semper et de post habere præelegit, attendens quod vulgariter dictum est:
Hunc deus exaudit qui missam sæpius audit.”
Scotichronicon, ed. Goodall, II, 104.