Note 99 — II THE ROYAL HOUSEHOLD
Reading edition
Fleta, ii. 6: 'Debet enim Camerarius decenter disponere pro lecto Regis, et ut Camerae tapetis et banqueriis ornentur, et quod ignes sufficienter fiant in caminis, et providere ne ullus defectus inveniatur quatenus officium suum contigerit'; ii. 7: 'Foeda autem Camerarii sunt haec, parata sibi debent esse quaecunque pro corpore suo sint necessaria; videlicet, cibus, potus, busca, et candela; et de caeteris foedis sic statuitur. Camerarii Domini Regis habeant de caetero ab Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, et aliis personis Ecclesiasticis, Comitibus, Baronibus, et aliis integram Baroniam tenentibus, rationabilem finem, cum pro Baroniis suis homagium fecerint aut fidelitatem; et si partem teneant Baroniae, tunc rationabilem finem capiant secundum portionem ipsos contingentem.... Permissum est etiam quod Camerarius ex antiqua consuetudine habeat omnia vetera banqueria et tapetos, curtinas et lecta Regis, nec non et omnia ornamenta Camerae usitata et derelicta, et de omnibus exeniis Regi factis Cameram ingredientibus, dum tamen de victualibus aliquam portionem.'