← Table of contents
The Early Norman Castles of the British Isles

Note 447 — Chapter VII · THE CASTLES OF THE NORMANS IN ENGLAND

Reading edition

The whole of this passage is worth quoting: “Castellum in ea situm, editissimo aggere sublatum, muro inexpugnabile obseptum, turribus Cæsarianis inseissili calce confectis firmatum. Agmine peditum instructissime armato exterius promurale, quod ad castellum muniendum aggere cumulatissimo in altum sustollebatur, expulsis constanter hostibus suscepit, pontemque interiorem, quo ad urbem de castello incessus protendebatur, viriliter infregit, lignorumque ingentia artificia, quibus de muro pugnare intentibus resisteretur, mire et artificiose exaltavit. Die etiam et noctu graviter et intente obsidionem clausis inferre; nunc cum armatis aggerem incessu quadrupede conscendentibus rixam pugnacem secum committere; nunc cum innumeris fundatoribus, qui e diverso conducti fuerunt, intolerabile eos lapidum grandine infestare; aliquando autem ascitis eis, qui massæ subterranæ cautius norunt venus incidere, ad murum diruendum viscera terræ scutari præcipere: nonnunquam etiam machinas diversi generis, alias in altum sublatis, alias humo tenus depressas, istas ad inspiciendam quidnam rerum in castello gereretur, illas ad murum quassandum vel obruendum aptare.” Gesta Stephani, R. S., 23.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings