Note 1 — Chapter I
Reading edition
“De Regnis Angliæ et Scotiæ conjunctis. Quia Regna Angliæ et Scotiæ, ratione Superioris Dominii, quod in eodem Regno optinemus benedicto altissimo, sunt conjuncta, Mandatum est Justiciariis de Banco, quod Brevia Regis, coram eis porrecta vel retornata, de data dierum et locorum, infra idem Regnum Scotiæ, mentionem facientia, de cætero admittant; exceptiones, si quas, de hujusmodi datis et locis, proponi contigerit coram eis, nullatenus allocantes, Teste Rege apud Berewicum super Twedam, 3 die Julii.” (Fœdera, ii. 533.)