← Table of contents
The Dawn of Modern Medicine

Note 7 — Chapter IV

Reading edition

To make sure that any errors rightly chargeable to me as translator shall not be imputed to von Haller I will add here the original Latin text.—A. H. B.

Chapter XX. Somnus.

Section 564.—Aptitudo ad sensus et motus voluntarios libere exercendos in sanis organis, VIGILIA vocatur: ineptitudo ad eosdem et quies omnium cum sanis organis SOMNI nomen fert.

Section 565.—In somno anima vel omnino nihil cogitat, quod memoria retineatur, quodque notum fit, vel unice occupatur in speciebus, sensorio communi receptis, quarum vividae repraesentationes in mente eo tempore omnino similes perceptiones producunt, quales objectorum externorum impressiones insensuum organa faciunt. Hae repraesentationes INSOMNIA vocantur, et efficiunt, ut reliquo toto emporio sensuum et voluntariorum motuum quiescente, aliqua tamen particula aperta sit, spiritibus perfluatur, et vigilet. Aliquando cum his perceptionibus animae aliqui motus voluntarii conjunguntur, ut loquelae organa, ut artus multi, omnesve, ad nutum illarum preceptionum regantur. Huc SOMNAMBULI.

Section 566.—Sed in somno pergit omnium humorum in corpore humano distributio, circulatio, vis peristaltica ventriculi, intestinorum, sphincterum, respiratio denique ipsa simili modo exercetur. Haec compositio in quiete certarum partium, aliarum motu, cognitionem causae mechanicae somni difficilem reddidit.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings