Note 836 — Chapter II · THE OUTWARD REFINEMENT OF LIFE.
S. G. C. (Samuel George Chetwynd) Middlemore translation
This interesting passage from a very rare work may be here quoted. See above, p. 83 note 1. The historical event referred to is the conquest of Milan by Antonio Leiva, the general of Charles V., in 1522. ‘Olim splendidissime vestiebant Mediolanenses. Sed postquam Carolus Cæsar in eam urbem tetram et monstruosam Bestiam immisit, it a consumpti et exhausti sunt, ut vestimentorum splendorem omnium maxime oderint, et quemadmodum ante illa durissima Antoniana tempora nihil aliud fere cogitabant quam de mutandis vestibus, nunc alia cogitant ac in mente versant. Non potuit tamen illa Leviana rabies tantum perdere, neque illa in exhausta depraedandi libidine tantum expilare, quin a re familiari adhuc belle parati fiant atque ita vestiant quemadmodum decere existimant. Et certe nisi illa Antonii Levae studia egregios quosdam imitatores invenisset, meo quidem judicio, nulli cederent. Neapolitani nimium exercent in vestitu sumptus. Genuensium vestitum perelegantem judico neque sagati sunt neque togati. Ferme oblitus eram Venetorum. Ii togati omnes. Decet quidem ille habitus adulta aetate homines, juvenes vero (si quid ego judico) minime utuntur panno quem ipsi vulgo Venetum appellant, ita probe confecto ut perpetuo durare existimes, saepissime vero eas vestes gestant nepotes, quas olim tritavi gestarunt. Noctu autem dum scortantur ac potant, Hispanicis palliolis utuntur. Ferrarienses ac Mantuani nihil tam diligenter curant, quam ut pileos habeant aureis quibusdam frustillis adornatos, atque nutanti capite incedunt seque quovis honore dignos existimant, Lucenses neque superbo, neque abjecto vestitu. Florentinorum habitus mihi quidem ridiculus videtur. Reliquos omitto, ne nimius sim.’ Ugolinus Verinus, ‘de illustratione urbis Florentiae’ says of the simplicity of the good old time:
‘Non externis advecta Britannis Lana erat in pretio, non concha aut coccus in usu.’