← Table of contents
The Causes of the Corruption of the Traditional Text of the Holy Gospels

Note 455 — Chapter XIII

Reading edition

'Tanta est circa Evangelia haec firmitas, ut et ipsi haeretici testimonium reddant eis, et ex ipsis egrediens unusquisque eorum conetur suam confirmare doctrinam. Ebionaei etenim eo Evangelio quod est secundum Matthaeum, solo utentes, ex illo ipso convincuntur, non recte praesumentes de Domino. Marcion autem id quod est secundum Lucam circumcidens, ex his quae adhuc servantur penes eum, blasphemus in solum existentem Deum ostenditur. Qui autem Iesum separant a Christo, et impassibilem perseverasse Christum, passum vero Iesum dicunt, id quod secundum Marcum est praeferentes Evangelium; cum amore veritatis legentes illud, corrigi possunt. Hi autem qui a Valentino sunt, eo quod est secundum Joannem plenissime utentes,' &c. Iren. iii. xi. 7.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings