Note 452 — Chapter XIII
Reading edition
'Licet non sint digni fide, qui fidem primam irritam fecerunt, Marcionem loquor et Basilidem et omnes Haereticos qui vetus laniant Testamentum: tamen eos aliqua ex parte ferremus, si saltem in novo continerent manus suas; et non auderent Christi (ut ipsi iactitant) boni Dei Filii, vel Evangelistas violare, vel Apostolos. Nunc vero, quum et Evangelia eius dissipaverint; et Apostolorum epistolas, non Apostolorum Christi fecerunt esse, sed proprias; miror quomodo sibi Christianorum nomen audeant vindicare. Ut enim de caeteris Epistolis taceam, (de quibus quidquid contrarium suo dogmati viderant, evaserunt, nonnullas integras repudiandas crediderunt); ad Timotheum videlicet utramque, ad Hebraeos, et ad Titum, quam nunc conamur exponere.' Hieron. Praef. ad Titum.