← Table of contents
The Causes of the Corruption of the Traditional Text of the Holy Gospels

Note 611 — APPENDIX I.

Reading edition

vi. 407:—Sed hoc videlicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei vel potius inimici verae fidei, (credo metuentes peccandi impunitatem dari mulieribus suis), illud quod de adulterae indulgentia Dominus fecit, auferrent de codicibus suis: quasi permissionem peccandi tribuerit qui dixit, 'Iam deinceps noli peccare;' aut ideo non debuerit mulier a medico Deo illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani. De coniug. adult. ii. cap. 7. i. 707:—Fortasse non mediocrem scrupulum movere potuit imperitis Evangelii lectio, quae decursa est, in quo advertistis adulteram Christo oblatam, eamque sine damnatione dimissam. Nam profecto si quis en auribus accipiat otiosis, incentivum erroris incurrit, cum leget quod Deus censuerit adulterium non esse damnandum.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings