Note 90 — Chapter X · Alarming Symptoms. (continued 3)
Reading edition
Uno modo dicitur æternitas mensura durationis rei semper similiter se habentis, nihil acquirentis in futuro et nihil amittentis in præterito et sic propriissime sumitur æternitas. Secundo modo dicitur æternitas mensura durationis rei habentis esse fixum et stabile, recipientis tamen vices in operationibus suis; et æternitas sic accepta propria dicitur ævum: ævum enim est mensura eorum, quorum esse est stabile, quæ tamen habent successionem in operibus suis, sicut intelligentiæ. Tertio modo dicitur æternitas mensura durationis successivæ habentis prius et posterius, carentis tamen principio et fine, vel carentis fine et tamen habentis principium; et utroque modo ponitur mundus æternus, licet secundum veritatem sit temporalis: et ista impropriissime dicitur æternitas; rationi enim æternitatis repugnat prius et posterius.—Opusc., De tempore, c. 4.